In ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen, et bene mihi fiebat nec faciebam ego bene: non enim discerem, nisi cogerer. Nemo enim invitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. Nec qui me urgebant,…